{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theoria generationis 175","citation":"Caspar Friedrich Wolff, Theoria generationis 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/175.md","author":{"name":"Caspar Friedrich Wolff","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff"},"work":{"title":"Theoria generationis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"tum adit, obtinere eodem tempore separationem vtriusque materiae, immediate nutrientis a crassiori alba & a subtiliori, & eam quidem, quatenus immediate nutriens promouetur ad embryonem, alba vero vtraque collecta relinquitur. Vitelli resolutionem & destructionem calori esse adscribendas (§. 183.) euictum est. Eum vero praeterea nihil efficere posse, tum ex eius modo agendi, qui merus resolutorius est, & in aequabili penetratione consistit, tum ex permultis experimentis chemicis & physicis constat. Si duo miscibilia, vt metalla, igne simul soluuntur; vtraque se inuicem subeunt, & vnum mixtum inde resultat. Si vnum eorum, quae mixtum aliquod ingrediuntur, altero specifice grauius fuerit; post factam ope caloris solutionem mixti, grauius miscibile fundum petit, leuius supernatat. Manifestum igitur est, omnem separationem diuersarum materiarum, ex solutione alicuius mixti per calorem subortarum, quomodocumque instituatur, non a soluente calore ipso pendere, sed semper aliam accedentem causam agnoscere. Praeter calorem vero, & vim illam essentialem (§. 168. ), nullam aliam, negotium generationis ingredientem, nouimus, & praeterea illa essentialis per idem hoc negotium, nempe quod, ea posita, particulae nutrientes ex vitello embryonem adire cogantur, quo ipso separatio absoluitur (§. 185.), definita est (§. 168.). Ergo, quin promotio materiae nutrientis ad fetum, & refutatio materiae albae ad by §. 187. 188. De venarum formatione. 111 vi essentiali debeatur, & separatio idcirco per eamdem absoluatur, non est dubitandum. οἶνίρ Dispositio circulorum, ex hoc negotio resultans. Huiusque analogia. Quare materia alba, relicta circa fetum, in Disposcirculos disponi soleat, facile intelligitur. Ex vi-tio circulotelli nempe substantia, calore soluta (§. 182. 183.), rum.","prev":{"citation":"Theoria generationis 174","label":"PARS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/174"},"next":{"citation":"Theoria generationis 176","label":"PARS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/176"},"credit":{"text":"Caspar Friedrich Wolff, Theoria generationis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theoria_generationis","quality":"ocr"}}