{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theoria generationis 263","citation":"Caspar Friedrich Wolff, Theoria generationis 263","ref":"263","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/263","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/263.md","author":{"name":"Caspar Friedrich Wolff","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff"},"work":{"title":"Theoria generationis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Namque ex opticis ante, dioptricis, physicis collecto principiorum apparatu satis notabili, tandem inde colligitur, quod etiam ex adportata & remota candela, ex apertis & clausis oculis, simplici certe experimento, colligere potuisses, esse radios luminares, quorum ope sensatio visus peragitur. Quomodo vero ea peragatur? & quid igitur sit sensatio visus, id, quasi non pertineat ad functiones animales, sed ad phaenomena optica, caute omittitur. Verum ex hoc exemplo manifestum est, quid faciat machina in corpore animali. Exquisitissima certe & pulcherrima machina est oculus. Vide de eo beati ZINNII egregiam descriptionem anatomicam, sed quod eo efficitur, & effici potest, eo recurrit omne, vt, qui ante diffusi magis fuerunt, radii, colligantur in areolam minorem. Sensatio ipsa vero tunc ope radiorum concentratorum in medullari substantia cerebri peragitur. Idem ceterum de reliquis sensationibus valet. Et apparet igitur, praestari machina vitae animali idem, quod vegetabili praestabatur (§. 254.), modificari nempe per eamdem ea, quibuscum functio deinde instituitur, ita vt haec eo facilius peragi possit, seu, vti in §. cit. generalius hoc exprimendum erat, conferre eam aliquid, vt functio ex suis causis determinantibus ad existentiam perduci possit. Id quod etiam de ventriculi actione in hoc Schol. sub rubrica chylificationis dictum fuit. Quod Pathologiam attinet, Functiones mumachinam, quae certe in nostro corpore existit, laedi tatae, paposse, & morbos idcirco dari mechanicos, nemo ne thologigabit. Sed qui dicuntur Febres, Inflammatio, Hy am indrops, Convulsio, Cachexia, Scabies, Scorbutus, & gredien. tes. id genus alia, generatim qui consistunt in laesione fun ctionum vitalium, siue vegetabilium siue animalium, verarum, illi omnes morbi certe a familiaribus nostris obstructionibus non pendere videntur. Sunt vero, aeque ac functiones, rite a se inuicem distinguendi morbi machanici & animales vel vegetabiles; ita obscurata lens crystallina non est laesio sensationis visus; sed obstaculum ea ponitur, quo, non obstante integerrima facultate 198 P. III. C.II. de nexu, qui obtinet §. 255. tate visus, actus eiusdem impeditur.","prev":{"citation":"Theoria generationis 262","label":"262","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/262"},"next":{"citation":"Theoria generationis 264","label":"264","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/264"},"credit":{"text":"Caspar Friedrich Wolff, Theoria generationis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theoria_generationis","quality":"ocr"}}