{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theoria generationis 3","citation":"Caspar Friedrich Wolff, Theoria generationis 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/3.md","author":{"name":"Caspar Friedrich Wolff","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff"},"work":{"title":"Theoria generationis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"accidere solet, maximam honestissimamque laborum mercedem, nominis scilicet famam ac celebritatem, consequebatur. Quamvis enim, in illo scripto, vix non omnibus invisam epigenesin dedita opera defenderit; difficili quoque, presso & incomto dicendi genere vsus sit; atque, praeter absolutam vegetabilium generationem, eam modo generationis animalium particulam, quae fere generalis & facillima est, pertractaverit: attamen illis, penes quos magna auctoritas est, viri videbatur ingenium inque experiendo & observando studium laudem ac aestimationem promereri. Imprimis autem eo HALLERI, viri summi, sibi favorem conciliabat, qui exinde numquam, praeclare de WOLFFIO sentire, desiit. Equidem WOLFFIVS, tantum abest, vt adhuc valuerit HALLERO, BONNETO aliisque viris, ad quos haec pertinent quique in celebritate versantur, epigenesin persuadere, vt illos potius, siquidem systema evolutionis sequentes, severos admodum iudices nactus sit, repetitis etiam insultibus epigenesin, quam videbatur sibi dilucide satis edocuisse, oppugnantes: attamen, quod sane in hac re maximum est, nemo, quantum quidem ego novi ac memini, de ipsis WOLFFII observatis dubitare eademque aut inania habere aut falsitatis arguere, ausus est.","prev":{"citation":"Theoria generationis 1","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/1"},"next":{"citation":"Theoria generationis 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-friedrich-wolff/theoria-generationis/4"},"credit":{"text":"Caspar Friedrich Wolff, Theoria generationis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theoria_generationis","quality":"ocr"}}