{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 3.191-237","citation":"Caspar von Barth, Opuscula varia 3.191-237","ref":"3.191","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/3.191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/3.191","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/3.191.md","author":{"name":"Caspar von Barth","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia","urn":null},"verse":true,"words":319,"text":"Supponunt pedibusque manus, manibusque salaceis\nPectora Nereides; ignarum semita ducit\nNulla quidem, sed imago, Diis fingentibus, eius.\nCernit aquas cana ducenteis lineam in unda,\nEt sequitur ductam: nec enim sine numine dextro\nPrima via est: Delfin cauda sublimis adunca\nSustulit, et blandis nantem rumoribus implet.\nStabat in arce sua pendenti mente, puella,\nTempora nota videns nec quae facienda videbat\nAut daret infecta: sponsum crudelis in aequor\nSpe nitida extractum pelago male deseris alto?\nQuantum erat haec illi caste quaesita, negari?\nPrima tua ista fides? sic iuramenta retractas?\nUllane desertis Libyae tam saeva reperta est\nSaeva reperta fera est, quae cum traxisset in aequor\nFluctivago in ponto miserum spectaret amantem,\nNec tenuem daret igniculum, quo enare videndo\nAd terram posset? Satis est immitia porro\nContra spemque fidemque retractari orgia amoris,\nCum tenerum infido servasset ab aequore corpus.\nSic virgo in vita suspendit lampada tandem\nTurre manu, per aquas ducentem fata Leandri:\nLampada, qua iuvenem devectum viderat ante\nE regione procul caeca figebat Abydo:\nNec tamen interea gratissima foedera mens est\nPorro sequi, modo ne saevis mergatur ab undis\nCurat, cum primum iuxta sua moenia carum\nVisura est Iuvenem, putat inde remittere posse,\nUnde aderit, multum magnos causata parenteis:\nHas illi ob domitum nectebat fraude pudorem\nPrimitias, amor, et dubitantem in caeca trahebat\nSaxa, modo incauto liquisset littora saltu.\nMox pedibus falsas subtertracturus arenas:\nTalia dum meditatur ab excelsa videt arce\nSpem fulgere suam: nihil ille ad sidera porro\nVotorum facit, aut Nympharum curat honoreis,\nOmnia in adspectu, Via, Fors, Favor, arma salutis,\nLampadis affulgent; oculis Venus addit acumen,\nUt nec dum visam pro visa luce sequatur.\nNec mora proiectu membrorum bracchia, remos\nExsuperantque pedes; vix gnarum mole sub alta\nSistit amor, tum voce palam clangente, puellam\nSuscitat, haec audit, sed, tamquam ignara, volebat\nNon-audire diu; compressa silentia labris\nErumpit vox una; VENI. Pudor omnis ab una\nExsulat, et viso spes Virginitatis amante\nPrima fugit, mistamque Noto sese imputat auris.","prev":{"citation":"Opuscula varia 3.147-190","label":"CASP. BARTHI LEANDRIDOS LIBER TERTIUS., lines 3.147-3.190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/3.147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/3.147"},"next":{"citation":"Opuscula varia 3.238-279","label":"CASP. BARTHI LEANDRIDOS LIBER TERTIUS., lines 3.238-3.279","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/3.238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/3.238"},"credit":{"text":"Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml","quality":"ocr"}}