{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 6.503-542","citation":"Caspar von Barth, Opuscula varia 6.503-542","ref":"6.503","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.503","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.503","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.503.md","author":{"name":"Caspar von Barth","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Rapta velut giro domus ambulat undique circum,\nSurgere si cupiam vinum habet, ecce, pedes.\nPectoraque atque animum, gravis est metus, ebrius ausim\nNe facinus, quod dein dedecori esse queat.\nSi nimius mala res cum paucis, Bacchus, habenti est,\nSin modico ducas impete, facta bona est.\nVenisti, Cleariste, per aequora longa profectus,\nah miserum! ad miserum pauper inopsque, virum.\nSic tamen in navis ponam lateramina, quicquid\nMunere mi divum contigit esse boni.\nOptima quaeque damus: sic mox meus obtinet: hospes\nSi quis adest, dicam: his utere: teste Iove.\nNil quicquam celabo meum: Sed nec tibi ponam\nMunera, quae ex alia, magna, petenda domo.\nQuod si fors aliquis, quae sit mea vita, rogabit,\nDic; bene difficile, difficileque bono est.\nHospes ei patrius non linquitur unus et alter,\nXeinia non, multis quae dabit, ipsus habet.\nPlute, Deum non te frustra coluere Deorum,\nCui gravis in nullo pondere vita coli est.\nDivitias decet esse bonis, mala congruit illis\nPauperies, quorum vita reperta mala est.\nHei mihi pubertas atque exitiosa senectus!\nIlla fugit propero, sed venit ista pede.\nProditione mea nullus periisse sodalis\nDicetur, dolus hinc perfidiesque procul.\nCor penitum exsultat, saliunt mihi pectora laeto,\nTibia cum est blandos orsa ciere modos.\nCum bibo, cum lyra mi coeptum tibicine reddit\nCarmen,laetitia mens bene tota fluit.\nNon umquam servile caput cervice superba\nErigitur, vulgo se in latus ore rapit.\nScilla rosas generabit et aureolos Hyacinthos,\nIngenuum pariet si tibi serva caput.\nQuod nisi dii fallunt, nemo faber ipse tenendo\nVincla sibi crudo, dura, labore facit.\nNubigenas olim, Polypaeda, iniuria fregit,\nEst gravis hanc urbem ne ruat illa, timor.\nFas iubet exacta causam hanc dispescere libra,\nAequaque pro meritis praemia cuique dabit.","prev":{"citation":"Opuscula varia 6.461-502","label":"CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.461-6.502","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.461","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.461"},"next":{"citation":"Opuscula varia 6.543-584","label":"CASP. BARTHI THEOGNIS LATINUS. Ut disticho distichon, sensus sensui respondeat, lines 6.543-6.584","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.543","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/6.543"},"credit":{"text":"Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml","quality":"ocr"}}