{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 7.1","citation":"Caspar von Barth, Opuscula varia 7.1","ref":"7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/7.1.md","author":{"name":"Caspar von Barth","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia","urn":null},"verse":true,"words":255,"text":"CAnis trahebat ore carnem, eam foco\nVacante clepserat domi,\nEt amnis innatabat alveum, in vado\nImago praedae ut exstitit\nImaginatus est canis novam sibi,\nEamque prendere institit.\nAt ore aperto et illa, vera quae fuit,\nAvaro hiatui excidit.\nAvarus alterius involans bona\nSua ipse saepe perdidit.\nGRuum cohorti homo posiverat dolos,\nIis Ciconia implicans\nRogabat, esse non eam cui putet\nAvi locasse compedes.\nAt ille: nigra sis vel alba, cum malis\nReperta, ius idem subi.\nSodalitas cavenda nigra candido est\nPerire ni volet simul.\nCAdebat olim asellus in vadum, sale\nOnustus, hoc aqua liquens\nOnus levavit improbum: deinde onus\nGerebat ille. Laneum\nLocum notarat; ergo denuo cadens,\nBibente sarcina perit.\nLucrum parare quisquis institit dolo,\nParat sibi ipse noxiam.\nIOvi Camelus adstitit rogans, daret\nSibi bovina cornua.\nDeus cachinno eam excipit; dein putans\nAvara bellua ut foret,\nHonestum habebat ante quod, malae caput\nCarere iussit auribus.\nNegata quisquis a Deo appetit, data\nMeretur ante perdere.\nLUpus vorare destinarat olim ovem,\nVolebat hoc viderier\nPatrare iure: te mihi, inquit, anno aquam\nScio inquinasse calcibus.\nOvicula negante, nata quae foret\nQuadrantal anni, an hoc pote?\nSed incitatus improba latro fame\nSibi ipse ius dedit suum.\nPotens, nocere pauperi volens, sua\nSibipte ius facit manu.\nOLiva ficui exprobravit, esse se\nDecore nobilem magis.\nCui maneret usque par nitor comae,\nCalore, frigore: illa tum\nNefas putabat obloqui: tamen sui\nDecoris optime scia.\nHiems venire, ficui comae excidunt,\nOliva servat has diu.\nNive insidente donec et comas simul\nEt ipsa corda perdidit.\nPlacere pulchritudo cum incipit sibi,\nMalo putare proximam.","prev":{"citation":"Opuscula varia 7.1.8","label":"CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBRI III., CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBER I., VIII. Pavo et Luscinius.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/7.1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/7.1.8"},"next":{"citation":"Opuscula varia 7.1.15","label":"CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBRI III., CASP. BARTHI FABULARUM AESOPIARUM LIBER I., XV. Mater rustica et Lupus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/7.1.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/7.1.15"},"credit":{"text":"Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml","quality":"ocr"}}