{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 8.3.1-43","citation":"Caspar von Barth, Opuscula varia 8.3.1-43","ref":"8.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/8.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/8.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/8.3.1.md","author":{"name":"Caspar von Barth","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia","urn":null},"verse":true,"words":285,"text":"DE Sicula Verres praetura milia centum\nCottidie exverrit: non, Hercule, tota triennii\nMi tanti spolia ut sacri accusantis ab illa,\nCopia quae felix per septem sparsa libros est,\nLitterulam amittam. Vulgi sub iudicis ergo\nArbitrio, spes resque omnes Ciceronis in armis\nDeponam eloquii? Iudex prius, ante Metellum,\nAbsolvam irato, Verrem, clamante Dione,\nHaeres quei Venus est? sunt haec mea praedia avita.\nMonstrorum felix aetas, felicior immo\nNostra atavorum et avorum, immo est aetate parentum,\nNon tamen hoc genus usque adeo fecunda sinistre\nProtulit, ut quondam, quod, simia ceu male nata\nGesticulando hominum mores, imitarier audet,\nUni scribendo se det Ciceronis amori,\nNon dextra aut laeva pedis in vestigia nitens\nUsquam alio proprii: dicis, quid, simia vultu\nNon prope consimili humanos imitatur honores?\nEdepol hoc negitet qui numquam legerit usquam\nIn nebulam parietis scriptum pictumque Poetis,\nViscosam pelvim venator ut arbuta subter\nPonat, simiolis varis grate hospita tecta,\nUnde prius puris oculos purgaverit undis.\nPelle vel in laxa nullo vestigia visco\nMerserit, exemplum male quod nisa exprimere, atque\nCruribus incurvis rectos implere cothurnos,\nBestia decipitur. Placet hoc simulamen ineptis.\nNec finem infaustum fabellae perspicere audent.\nQuam capite obnupto statuunt altaribus illis,\nIn quibus unius fumat Ciceronis acerra.\nVerum ea sunt alio seposta examine nobis,\nLiberior calamum si forsan strinxerit aestus\nOmen amant Iuvenis, atque indole venditur ira.\nHoc unum nobis responde: vulta Leonis\nNon generosa magis, quamquam crudelia visu,\nQuam quae forma prope est humanam prima ferarum?\nHeic naturae opus est, illam facit error anilis,\nSectator summi ductus, quem linea monstrat,\nIudicium tenue et caecum rationis in imo\nPectore depositae: Lucae bovis altera nata est\nFabula ab ingenio, pro vera est altera doctis;\nQuis sapere hanc, deformem adeo, magnamque, sacramque,\nVilius ostendet, quam scaeva simia larva?","prev":{"citation":"Opuscula varia 8.2.186-224","label":"CASP. BARTHI SATIRARUM LIBER I. CASP. BARTHI SATIRARUM LIBER UNUS, SATIRA II., lines 8.2.186-8.2.224","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/8.2.186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/8.2.186"},"next":{"citation":"Opuscula varia 8.3.44-83","label":"CASP. BARTHI SATIRARUM LIBER I. CASP. BARTHI SATIRARUM LIBER UNUS, SATIRA III., lines 8.3.44-8.3.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/8.3.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/8.3.44"},"credit":{"text":"Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml","quality":"ocr"}}