{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 8.3.84-126","citation":"Caspar von Barth, Opuscula varia 8.3.84-126","ref":"8.3.84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/8.3.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/8.3.84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/8.3.84.md","author":{"name":"Caspar von Barth","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia","urn":null},"verse":true,"words":283,"text":"Quippe id habens cuius sunt ficta vocabula causa,\nRerum aio Imperium, dicendi a flore medullam,\nQuod tuba si Arpinas sola omnia nosse putanda est,\nUnde aliis mystes naturae Plinius uti\nNon renuit verbis? unde ingens pompa VitruvI?\nScilicet haud dum illis Nizolia Regna patebant,\nUt mendica cohors tessellato agmine serpens\nSubtraheret TullI miserandas ex anima offas.\nSpernam igitur quae scivit et hic, nec, conditione\nHumani generis, potuisset scandere ad istam\nEloquii summam, sine Doctrinae ubere cornu?\nHoc erit ablecti verborum Regula census,\nAst ubi mens rerum, et succi vis plena mariti,\nUnde vigor dictis motrixque animae aura superstat?\nCedimus hoc, clamat Cathedra Saufeius ab alta,\nDoctrinam ex aliis, solo e Cicerone loquelam.\nParce, senex cordate, odiis, barbamque supinam\nPaulatim, et veteris temne ora superstitiosa\nStoicidae: rebusne igitur verba omnibus apta,\nVerbis conveniunt res quaeque, altrinsecus ortae?\nNon faciunt, fateor. Iamiam fatuaris aperte:\nErgo Arpinatis sunt omnes undique rerum\nEffigiae in labris? sunt omnia verba sepulta?\nNon opus est igitur studiis, Natura, Poesis,\nCaussidicina ferox, Asclepi dia reperta,\nLiberaque haud minus Eloquii florentis imago,\nMendicent huius nunc res nunc verba, rogatu.\nQuemquam adeo stupidum, dii magni, hebetisque cerebri,\nUsquam esse in mundo, qui tot variantia rerum\nCottidie genera extundit, conditque, fovetque,\nStringere ut inmensis opera illa inmensa revellens\nFinibus, ambitae claudentia moenia terrae,\nPauperis unius raso stridore labelli,\nAmbitione sua dignum, pompaque, reatur.\nSemper, ubique ratum est, qui significantia verba\nRebus ab adsiduis ortuque obituque revellit,\nPeccat in ipsas res, quae nec concludier omnes\nNec maiore queunt uni de parte creato.\nScilicet, ut demas voces, quei mente subibis\nDistinctis rebus species quae credita, solo\nNomine committit, distant re procul ipsa.\nHaec habeant fatui, parcendum est, de reliquo, horis\nQuae possunt alio, meliori fraude, locari.","prev":{"citation":"Opuscula varia 8.3.44-83","label":"CASP. BARTHI SATIRARUM LIBER I. CASP. BARTHI SATIRARUM LIBER UNUS, SATIRA III., lines 8.3.44-8.3.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/8.3.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/8.3.44"},"next":{"citation":"Opuscula varia 8.4.1-51","label":"CASP. BARTHI SATIRARUM LIBER I. CASP. BARTHI SATIRARUM LIBER UNUS, SATIRA IV., lines 8.4.1-8.4.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/8.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/8.4.1"},"credit":{"text":"Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml","quality":"ocr"}}