{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 9.2.13-15","citation":"Caspar von Barth, Opuscula varia 9.2.13-15","ref":"9.2.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.13.md","author":{"name":"Caspar von Barth","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":381,"text":"Sic demum salutem suam recuperant. Hocce autem modo in fallacis disciplinae censu permanentes, numquam absolventur, nec imperium malorum omnis generis suffugere, causa istorum studiorum, poterunt. Qualis igitur nobis est illa via quae ad rectam institutionem ducere apta est? Viden' ait, superius locum istum, nemini fere habitatum, sed ad speciem desertum solumque? Video. Et ostiolum illud minutum et semitam exilem ad illud, neque multis commeantibus celebrem, sed vero perpaucis usurpatam, quae et adscensu perdifficilis et confragosa, saxisque obsita videatur? Bene, inquam. Nonne et collis praealtus, et adscensus multum tenuis, et praecipitia utrimque secus apparent altissima? Apparent, inquam. Haec ipsa iam est via illa quae ad veridicam institutionem traducit, visu sane quam horribilis. Porro videsne et supra collem illum petram magnam et excelsam, in ambitum praecipitiis cinctam? video. Et mulieres duas stantes in fastigio petrae, nitidissimas, filo corporis succipleno, quarum utraque manus hilari quadam animi temperie, protendit? Video quidem, inquam, sed quae sunt mulieres tam splendidae? Altera, inquit, Temperantia, altera vero vocatur Constantia, suntque, germanae sorores. Quo vero tam hilari gestu manus protendunt? Hortantur adventores petrae, confidant, neque animum despondeant, demonstrantes quod brevis adhuc morae interstitium eorum Constantiam oppugnet, venturos deinde in viam longe amoenissimam. Cum autem ad Petram iam pervenerint, qua ratione adscendunt? Nulla enim semita ad eius fastigium ducens apparet? Ipsae, inquit, a praerupto iugo descendunt, sursumque ad sese nitentes trahunt. Deinde Spiritum eos recipere iubent, et momento Robur et Fiduciam adesse defessis faciunt, promittentes; sistere ad veridicam Institutionem, commonstrantque eis viam, quamque sit facilis planaque et amoena transitu, docent, utque nihil omnino mali timendum habeat, prout videre iam potes. Apparet, per Iovem. Porro viden' ante lucum illum quempiam qui videatur longe pulcherrimus, prati instar habens, et multa luce floridus? et belle quidem. Conspicaris etiam in medio prati porticum aliam portamque item alteram? Re vera se ita habet. Verum quis est locus iste tam amoenus? Habitaculum Beatorum, inquit. Hic autem aetatem degunt virtutum omnium chorus, et praeterea ipsa Beatitudo. Facile tibi dedero locum istum esse omnium amoenissimus. Porro ad Portam videsne, inquit, mulierem istam formosam, vultu admodum virilis constantiae, aetate media, quae tamen a iuventute iam discerni possit, stola indutam simplice et honesta? Stat autem non super volubilem lapidem, sed quadratum, soloque firmiter haerentem. Pone eam aliae duae mulieres, quas filias eius arbitrere. Videsne haec omnia? Sane ita fese habere dispicio.","prev":{"citation":"Opuscula varia 9.2.10-12","label":"9.2.10 to 9.2.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.10"},"next":{"citation":"Opuscula varia 9.2.16-17","label":"9.2.16 to 9.2.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.16"},"credit":{"text":"Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml","quality":"ocr"}}