{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 9.2.29-31","citation":"Caspar von Barth, Opuscula varia 9.2.29-31","ref":"9.2.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.29.md","author":{"name":"Caspar von Barth","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"an secus est? Necessitas quidem nulla est, ait. Utibiles enim sunt hactenus, ut ad summam, qua quis melior fieri possit, nil conferant. Dicis igitur nihil has conducere ad id, quo meliores fimus mortales? Revera etiam absque his meliores eximus, non tamen inutiles et hae sunt artes. Quemadmodum quandoque per interpretem assequimur quae narrantur, non ut exinde quis concludere velit ipsius vocis et linguae exactam cognitionem esse inutilem. Sic possumus et absque harum disciplinarum cognitione ad id quod cupimus, pervenire. Habentne, igitur, has edocti praerogativam nullam qua meliores fieri possint, prae reliquis mortalibus? Quo pacto poterunt, inquit, cum clarum sit, tam hos in cognoscendis bonis et malis errare, quam ceteros quosque mortalium qui ab omni genere malorum attinentur? Nihil enim impedimento est quominus litterarum et disciplinarum omnibus modis sis eruditus, simulque Helluo, Intemperans, Avarus, Iniustus, Proditor, denique mente plane Spoliatus. Tales revera multos cernere licet. Quam igitur praerogativam habeant, disciplinas tales edocti, ad in meliorem statum deducendi mentes suas? Nullam omnino habere ex sermone hoc liquidum est. Verum, inquam ego, quae huius est causa quod in secunda porticu degunt ut vicini verae Institutioni? Et quid inde fructus habent? inquit. Cum saepe alios multos videre liceat prima porticu, ab Intemperantia, et aliis vitiis, usque ad tertiam ipsamque adeo veram Institutionem demigrantes, qui relinquant post sese hos Disciplinarios. Utique igitur his vel ignaviores vel ad discendum tardiores sunt, ne quid praerogativae eos habere putemus. Quomodo istud, inquam ego? Quod in secunda Porticu, si nihil aliud, hoc peccant liquido, quod quae nesciunt scire ampullantur. Qua opinione dum attinentur necesse est ignaviores ad ambiendam Veram sint Institutionem. Porro nonne et hoc vides ut Opinionum turba ex prima porticu tam his quam ceteris immineant? Quare nihil reliquis promptiores ad emendandam vitam exsistunt, nisi et eos amplexa fuerit paenitentia persuaseritque, non veram sed vanam Institutionem homines esse nactos, qua seducantur, et rebus ita stantibus non posse salvos fieri. Et vos igitur, inquit, o Hospites, nullum ab auditis his fructum referetis, nisi et secundum dicta feceritis, et tamdiu in his versari fueritis, quoad habitum nancisci licuerit. Necesse enim est vigilaci studio his rebus attendere, et alia minus necessaria aestimare, ut in his unis esse possitis. Faciemus. Verum hoc etiam nobis expedi, quo pacto non esse Bona dixisti, quae a Fortuna homines accipiunt? ut Vivere, Sanum esse, Divitiis abundare, Prole multa mactari;","prev":{"citation":"Opuscula varia 9.2.27-28","label":"9.2.27 to 9.2.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.27"},"next":{"citation":"Opuscula varia 9.2.32-34","label":"9.2.32 to 9.2.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.32"},"credit":{"text":"Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml","quality":"ocr"}}