{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 9.2.7-9","citation":"Caspar von Barth, Opuscula varia 9.2.7-9","ref":"9.2.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.7.md","author":{"name":"Caspar von Barth","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"quale sigillum, inquam? quod in lapide stat volubili. Quid vero hoc indicat? omne eius munus quam maxime incertum esse atque instabile, aerumnasque eum ingentes atque dificillimas difficilimas exhaurire cogi, qui eius se fidei committit. Quid vero varium illud vulgus, undique eam circumstans, animi gerit, quibusque nominibus turba illa appellatur? Sunt, inquit, homines inconsulti. efflagitat pro se quisque, quae illa dispergit. Cur autem non eadem figura conspiciuntur? alii enim ex iis habitum gestientium praeferre videntur, alii cor suum edere, manibus praetentis. Illi, inquit, qui laetari, qui ridere videntur sunt ex eorum numero qui munera a Fortuna acceperunt, hi et bonam Scaevam eam appellant, qui autem lugentes similant, manusque protendunt, sunt quibus Fors abstulit modo, quae prius dedit, hi, vice versa, malum Infortunium ipsam conviciantur. Qualia ergo sunt illa quae dedit his Fortuna, ut accipientes quidem exsultent, amittentes autem complorent? Ea sunt quae apud multos mortalium bonarum rerum nomina obtinent. Qualia vero haec sunt? Opes nimirum et Gloria, Nobilitas, Liberi, Tyrannides, Regna, et alia quaecumque his paria sunt. Haec vero cur non reipsa bona sunt? De his, ait, deinceps disseremus. Nunc vero in argumento hoc sumus. Esto sic. Dispicisne igitur praeteriens portam istam excelsiorem aliam porticum, et extra eam mulieres stantes, exornatas cultu meretricio? et quidem bene. Illarum vocatur haec Intemperantia, illa Prodigalitas, ista Insatiabilitas, haec Adulatio. quo autem hic stant? Servant eos qui doni aliquid a Fortuna acceperunt; quo sine istuc? Involant atque amplexantur illos et palpantur et efflictim rogant, secum velint manere, ementitae vitam traducturos suaves, omnis laboris expertem, molestiae omnis exsortem. Si autem persuasus quis fuerit, putans meras se adepturum voluptates, dulcedo illa durat tam diu in conversatione, quamdiu prima hominem afficit titillatio. Cum vero mentem suam receperit, sentit, se non pastum delicatis illis rebus, sed vero ab ipsis comestum, iniurias insuper pati coactum. Quare cum prodegerit omnia, quae a fortuna habebat, cogitur istius mulieribus mancipio se dare, omnia extrema perpeti, turpiter vivere, et in earum arbitrio, quaecumque exitiabilia sunt, patrare, qualia, circumscribere, templa expilare, falso deierare, prodere, latrocinari, et omnia, si qua sunt huius generis. Istiusmodi homines cum omnibus defecti fuerint, poenae ad supremum traduntur. Et quae haec est? Videsne pone istas ut ostiolum minutum, locumque exilem quempiam, et tenebrosum, porro in eo mulieres obscenas et squalentes, pannosasque conspicaris? et valde quidem.","prev":{"citation":"Opuscula varia 9.2.4-6","label":"9.2.4 to 9.2.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.4"},"next":{"citation":"Opuscula varia 9.2.10-12","label":"9.2.10 to 9.2.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-von-barth/opuscula-varia/9.2.10"},"credit":{"text":"Caspar von Barth, Opuscula varia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/barthopuscula_1.xml","quality":"ocr"}}