{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Conlationes Patrum (Collationibus) 16.17.1","citation":"Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus) 16.17.1","ref":"16.17.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/16.17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/16.17.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/16.17.1.md","author":{"name":"Cassian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john"},"work":{"title":"Conlationes Patrum (Collationibus)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0076c.stoa001"},"verse":false,"words":196,"text":"IIIud quoque quibus lacrimis est deflendum, quod nonnulli fratrum, cum fuerint contumelia cuiuslibet sermonis accensi, si alterius cuiuspiam qui eam lenire desiderat precibus fatigentur, cum audierint nequaquam debere aduersus fratrem concipi retineriue tristitiam secundum illud quod scriptum eat: qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio, et: sol non occidat super iracundiam tuam, proclamant 2ilico: si paganus aliquis, si saecularis hoc fecisset ant ista dixisset, recte debuit sustineri. quia autem ferat fratrem tam grauis conscium culpae aut tam insolens de ore conuicium proferentem! quasi uero patientia infidelibus tantum atque sacrilegis et non omnibus sit generaliter adhibenda aut iracundia contra gentilem noxia contra fratrem utilis aestimanda, cum utique perturbatae mentis obstinata conmotio non dissimile, contra quemuis fuerit excitata, sibi inferat detrimentum. 3 quantae autem obstinationis, immo uecordiae est, ut nec ipsam uerborum proprietatem brutae mentis stupore discernant, quia non dicitur: 'omnis qui irascitur alienigenae, reus erit iudicio, quod fortasse poterat secundum illorum sensum consortes nostrae fidei et conuersationis excipere, sed significanter expressit euangelicus sermo dicens : omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. licet itaque secundum regulam ueritatis omnem hominem fratrem debeamus accipere, tamen hoc loco magis fidelis ac nostrae conuersationis particeps quam ethnicus ipso fratris uocabulo designatur.","prev":{"citation":"Conlationes Patrum (Collationibus) 16.16.2","label":"Book 16, Chapter 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/16.16.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/16.16.2"},"next":{"citation":"Conlationes Patrum (Collationibus) 16.18.1","label":"Book 16, Chapter 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/16.18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/16.18.1"},"credit":{"text":"Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}