{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cass. Add. II 6.26-33","citation":"Cassiodorus, Cass. Add. II 6.26-33","ref":"6.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/6.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/6.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/6.26.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Cass. Add. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii","urn":null},"verse":false,"words":471,"text":"Intimamus tamen serenissimo domino, quia nobis quod possumus facere non remansit, nec invitum ad disceptationem nostram adducere possumus, quoniam ipsi per canones appellationes omnium episcoporum commissae sunt, et cum ipse appellat , quid erit faciendum? nec in absentem valemus ferre sententiam nec contumacis loco deputare, qui se iudicibus bis occurrisse proclamat, maxime quia causa nova est et pontificem sedis istius apud nos audiri nullo constat exemplo. Voluimus quod restabat pacem iuxta praeceptum et voluntatem vestram reddere civitati, quae res et proposito nostro amica est et beatitudini vestrorum temporum congruebat, quia confusionem tantae civitatis et timemus et horrescimus. ad amplissimum senatum collegas nostros secundo direximus hortantes ex verbis apostoli, qui monet, 'quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes, non vosmet ipsos vindicantes, karissimi, sed date locum irae. scriptum est etiam: mihi vindictam, ego retribuam, dicit dominus '. nec admonitioni clericorum defuimus, quibus regulariter voluimus subvenire: qui etiam salutaria monita contempserunt. et ideo vestri erit imperii nutu dei prospicere ecclesiae redintegrationi, Romanae civitatis et provinciarum quieti. Nunc rogamus ut infirmitatibus et debilitati nostrae sicut pii domini succurratis, quoniam calliditati saeculari sacerdotum simplicitas non sufficit et iam diutius nostrorum mortes et pericula propria Romae pati non possumus. sed concedite nobis optatissimo praecepto vestro, ut ad ecclesias nostras liceat nos reverti, quia post haec quae suggessimus nihil est quod a nobis possit ordinari. Et alia manu: Optamus vobis salutem, domine princeps. 4. PRAECEPTIO REGIS. F̅l̅. Theodericus rex universis episcopis ad synhodum convocatis. Decuerat quidem beatitudinem vestram divinae consideratione reverentiae exortum iam finire negotium, ut vobis ordinantibus summoveri potuisset de tanta civitate confusio , maxime cum praeteritis affatibus iusserimus, quemadmodum vestro visum fuisset arbitrio, memoratum vos terminare debere certamen, dummodo re sub iusta ordinatione finita dissentientes unitati et concordiae redderentur, nosque miramur denuo fuisse consultos, cum, si nos de praesenti ante voluissemus iudicare negotio, habito cum proceribus nostris de inquirenda veritate tractatu viam deo auspice potuissemus invenire iustitiae, quae nec praesenti saeculo nec futurae forsitan displicere potuisset aetati. sed quia non nostrum iudicavimus de ecclesiasticis aliquid censere negotiis, ideoque vos de diversis provinciis fecimus evocari, ut sub divini timore iudicii totius certaminis vobis disponentibus causa transiret et urbi nostrae deo favente optata per vos concordia redderetur. nunc vero eadem, quae dudum praesentibus, intimamus oraculis nos coram deo et hominibus absolventes, ut causani dei, quam vestrae congregationi amplissinio senatu suadente et pacem cleri sperante commisimus, quemadmodum visum vobis fuerit, ordinetis nec a nobis vestri expectetur forma iudicii, sed vos qualiter vultis, ordinate, sive discussa sive indiscussa causa proferte sententiam, de qua estis rationem divino iudicio reddituri, dummodo, sicuti saepe diximus, hoc deliberatio vestra provideat, ut pax senatui, clero populoque Romano submota omni confusione reddatur, ne qua, quod absit, post iudicium turba aut aliqua remaneat in civitate discordia. sin autem secundum mandata nostra concordia sacratissimae urbi a vobis fuerit restituta, hinc universitas agnoscere poterit iustum sacri ordinis vestri extitisse iudicium.","prev":{"citation":"Cass. Add. II 6.16-25","label":"6.16 to 6.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/6.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/6.16"},"next":{"citation":"Cass. Add. II 6.34-40","label":"6.34 to 6.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/6.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/cass-add-ii/6.34"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Cass. Add. II. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}