{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Orthographia 1.2","citation":"Cassiodorus, De Orthographia 1.2","ref":"1.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/1.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/1.2.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"De Orthographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"Est quaedam littera in F litterae speciem figurata, quae digamma nominatur, quae duos apices ex gamma littera habere videtur. Ad hujus similitudinem soni nostri conjunctas vocales digammon appellare voluerunt, ut est votum, virgo. Itaque in prima syllaba digamma et vocalem oportuit poni, fotum, firgo: quod et AEoli fecerunt et antiqui nostri, sicut scriptura in quibusdam libellis declarat. Hanc litteram Terentius Varro dum vult demonstrare, ita perscribit VA: qui ergo in hac syllaba sonus est, idem litterae erit. Nos hodie u litteram in duarum potestatem coegimus; nam modo pro digamma scribitur, modo pro vocali. Vocalis est, cum ipsa per se est. Hoc enim cum caeteris quoque vocalibus patitur. Si cum alia vocali est, digamma est, quae est consonans. Tres vocales quibusdam videntur esse sub una syllaba vacuae. Errant si ita putant; nam nusquam apud Graecos, neque apud Latinos ex tribus vocalibus syllaba constat: quare similiter hic quoque digamma erit, et duae vocales similiter.","prev":{"citation":"De Orthographia 1.1","label":"Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/1.1"},"next":{"citation":"De Orthographia 1.3","label":"Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/1.3"},"credit":{"text":"Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}