{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Orthographia 12.3","citation":"Cassiodorus, De Orthographia 12.3","ref":"12.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/12.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/12.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/12.3.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"De Orthographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Aspiratio ante omnes vocales poni potest; post consonantes autem quatuor tantummodo ponitur, c, t, p, r; ut habeo, Herennius, heros, hiemps, homo, humus, Chremes, Thraso, Philippus, Rhodus. Ideo autem vocalibus extrinsecus ascribitur, ut minus sonet: consonantibus autem intrinsecus, ut pluri mum sonet. Gnatus, per g et n scribendum est, sicut gnavus, quia in compositione ipsa retinent g, ut agnatus et ignavus. Ecquid per c scribendum in prima syllaba, quoniam en quid significat, n littera consonante in c conversa. Samguis in prima syllaba per m scribendum in nominativo casu; in caeteris autem casibus per n, quoniam m littera in n convertitur. B s Latinae litterae pro ψ Graeca littera non aliter poni debent in una eademque littera conjunctae nisi in fine nominativi, cujus genitivus in bis desinit, ut, urbs, urbis; caelebs, caelibis; Arabs, Arabis. Sciendum autem surripio per r geminam, non per b et r scribendum; similiter et corripio, arripio: quoniam b in r quoque commutatur. Suspicor, et suspicio, verba composita ab adverbiis sursum vel susum, in prima syllaba per unum s, non per duo scribenda sunt: quoniam duplicari consonans subsequente alia consonante non potest, sicut nec antecedente, nisi fuerit muta ante liquidam, ut, supplex, suffragor, sufflo, effringo. Quiequam in prima syllaba per c scribendum, quod d littera in c litteram commutatur. Aggero per g scribendum, et aggregatus, non per d. Harpyia, quae Graecum nomen est, per y Graecum, sequente i Latino, scribendum est; quoniam apud eos y i diphthongon est. Ara cum altare significat, sine aspiratione; cum vero cubile porcorum, cum aspiratione scribendum.","prev":{"citation":"De Orthographia 12.2","label":"Chapter 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/12.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/12.2"},"next":{"citation":"De Orthographia 12.4","label":"Chapter 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/12.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/12.4"},"credit":{"text":"Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}