{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Orthographia 12.4","citation":"Cassiodorus, De Orthographia 12.4","ref":"12.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/12.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/12.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/12.4.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"De Orthographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Conclusio. Congregatis igitur quae apud supradictos orthographos necessario reperi fuisse conscripta, nunc finem libro, Domino juvante, faciamus. Datur enim intelligi rem nimis utilem fuisse, quae tot ac tantis auctoribus cognoscitur esse tractata: quoniam si quid a prioribus praetermissum est, a sequentibus constat impletum. Meminisse autem debemus frequenter artigraphos de orthographia tractasse, et iterum orthographos de partium declinatione disseruisse, cum tamen res sibi repugnare videantur. Ara enim tractat de partium declinatione; orthographia vero, quemadmodum scribi debeat, designat quae in partium declinatione decora reperit. Hoc si in auctoribus semper intenderis, ut pro locis suis posita diligenter accipias, nullo errore fatigaberis. Nunc animos legentes erigite, et gaudete tantos ad vos priscos pervenisse auctores, ut eis credere indubitata mente debeatis. Possem equidem Aquilam, et Quintilianum, sed et Avitum, quos nonnulli in orthographiae peritia laudandos esse putaverunt, quos tamen venturos in Christi nomine celerrime sustinemus, superioribus auctoribus addere. Sed necessarium non est multiplici numero dare licentiam, cum non sint omnino definiti, quanti de eadem re scribere maluerunt. Nam si duodecim horarum spatia diem protinus complere noscuntur, si duodecim quoque menses annum volubili varietate restituunt, si duodecim signa coelestia totius nobis circuli campos solida rotunditate concludunt, debet nobis omnino sufficere, quod et duodecim orthographorum libris rectitudinem scripturae docentium, defloratas regulas posteris legendas exhibui.","prev":{"citation":"De Orthographia 12.3","label":"Chapter 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/12.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/12.3"},"next":{"citation":"De Orthographia 12.5","label":"Chapter 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/12.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/12.5"},"credit":{"text":"Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}