{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Orthographia 3.1-4","citation":"Cassiodorus, De Orthographia 3.1-4","ref":"3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/3.1.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"De Orthographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"Ex Curtio Valeriano ista collecta sunt. Q littera tunc recte ponitur, cum eam statim u littera sequitur, juncta cum alia vocali vel vocalibus diphthongis, ita ut unam syllabam faciat, ut: Quirites, quaestio, quaerite. Caetera vero per c scribi debent; ut, cujus, Cumae, et reliqua hujusmodi. Cum, quando praepositio erit, per c scribitur; ut est illud: Divisum imperium cum Jove Caesar habet. quando autem adverbium est, per q scribendum. Veteres enim quando, quum dixerunt; ut est: Quum navis ex Asia venerit: caeteraque hujusmodi adverbia similiter scribenda sunt; ut, quoquumque, ubiquumque. Hujuscemodi per c litteram scribendum est; 609 Antiqui enim pronominibus ce addebant; ut, hicce, illicce, isticce: unde subtracta eadem novissima littera, c relictum est; ut, hic, illic, istic; sed hoc in solo genitivo casu articularis pronominis, qui est hujusce, adhuc eadem syllaba ce integra manet. Cur, alii per c scribendum putaverunt, dicentes non posse q litteram poni, ubi u esset sine alia vocali, secundum regulam supradictam; alii per q, eo quod originem trahat ab interrogativis adverbiis, quae sunt, quando, quorsum. Usus autem obtinuit ut cur per c scribatur.","prev":{"citation":"De Orthographia 2.4","label":"Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/2.4"},"next":{"citation":"De Orthographia 3.5","label":"Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/3.5"},"credit":{"text":"Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}