{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Orthographia 8.1.19-50","citation":"Cassiodorus, De Orthographia 8.1.19-50","ref":"8.1.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/8.1.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/8.1.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/8.1.19.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"De Orthographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"Ergo si tempus praeteritum modi indicativi in vi terminaverit syllabam, media atque ultima syllaba personae primae temporis praesentis per u vocalem loco positam consonantis scribetur: eo quod omne praeteritum perfectum vi syllaba terminatum, praeter bibi, per u scribitur: foveo, fovi; faveo, favi; moveo, movi; paveo, pavi; expaveo, expavi; lavo, lavi; juvo, juvi; servio, servivi; exceptis lambio, lambibi; ambio, ambibi, ac talibus, quam litteram praeposita scriptura mutavit. Ferveo, etsi in praeterito perfecto fervi facit per u, cui etiam ego magis assentior, ferbui per b mutam scribetur: ita tamen, si primae conjugationis ac primae speciei verba non fuerint. Illa enim per b mutam semper scribentur, ut, libero, liberas, liberavi; guberno, gubernas, gubernavi; exubero, exuberas, exuberavi; sibilo, sibilas, sibilavi; dubito dubitas, dubitavi; hebeto, hebetas, hebetavi; titubo, titubas, titubavi; habito, habitas, habitavi. Excipiuntur invito, et derivo, juxta rationem quam supe rius diximus, omnem primam verborum syllabam, praeter haec quae paulo ante numeravimus, per u scribi, quoniam in et de praepositiones esse nemo dubitat. Navigo enim et acervo, έπιπλά, σωρεύω, ac talia, in nomine datis subserviunt regulis, et haec quoque species in duas partes dividitur. Nam si disyllaba fuerint, scripturam mutabunt; ut, levo, levas, levavi; servo, servas, servavi; curvo, curvas, curvavi; novo, novas, novavi; ovo, ovas, ovavi; excepto orbo et turbo. Nam turbo a turba nomine descendens, ba syllaba posteritatis jure detinuit regulam. Probo enim puto dici per detractionem r litterae, cum contrarium ejus exprobro nuncupatur; et ideo b mutam arbitror apponendam, juxta regulam quam in nominibus nos dedisse meminimus. Et libo a Graeco translatum esso confidimus, id est, a λιίβω.","prev":{"citation":"De Orthographia 8.1.1-18","label":"8.1.1 to 8.1.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/8.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/8.1.1"},"next":{"citation":"De Orthographia 8.2","label":"Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/8.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/de-orthographia/8.2"},"credit":{"text":"Cassiodorus, De Orthographia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1189/tmp1189/tmp1189.tmp1189.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}