{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 1.2.10.1-25","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.2.10.1-25","ref":"1.2.10.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.10.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.10.1.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Praedicans praeceptum Domini. Quod fecit Evangelium docens, ut praedicationem prophetarum sua manifestatione compleret. Vers. 7. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Dominum significat Patrem, sed et ipse quoque Dominus est, sicut in centesimo nono psalmo dicturus est: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis (Psal. CIX, 1). Intendamus autem quod posuit: Dixit ad me, Filius meus es tu; quod etiam ei dicturus erat post baptismum: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Et ut Christum unam personam, id est Verbum carnem factum esse sentires, adjecit: Ego hodie genui te. Hoc jam nihil habet commune cum caeteris, sed totum est unigeniti Filii proprium, quod ipsum designare atque inculcare rerum potuisset auctorem· Dicendo enim, hodie, coaeternitatem suae majestatis ostendit. Hodie enim apud Deum nullo initio incipit, nullo Ane concluditur. Non est enim ibi, fuit, neque, erit; sed semper manet, semper est; et quidquid dixeris, ille hodie est, sicut in Exodo Moysi praecepit ut de ipso diceret: Vade, inquit, et dic filiis Israel: Ego sum qui sum; et qui est misit me ad vos (Exod. III, 14). Quapropter aeternitatem suam voluit appellatione praesentis temporis indicari. Praesens enim tempus, quod ait, hodie, pro perpetuitate poni, Scripturarum divinarum proprium esse cognoscitur. Genui te, nativitatem illam significat de qua Isaias dicit: Generationem autem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Lumen ex lumine, omnipotens de omnipotente, Deus verus de Deo vero: Ex quo omnia, per quem omnia, m quo omnia (Rom. XI, 36); de quo ad Hebraeos scribens, ait Apostolus: Splendor gloriae, et figura substantiae ejus, gerens quoque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: tanto metior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.2.9","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.9"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.2.10.26-48","label":"1.2.10.26 to 1.2.10.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.10.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.10.26"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}