{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 1.35.14","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.35.14","ref":"1.35.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.35.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.35.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.35.14.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"Vers. 12. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt nec potuerunt stare. Ibi, ubi superius dixit, in pede scilicet superbiae, et prava suasione nequitiae. Bene autem posuit ceciderunt, ac si diceret, in profundam foveam corruerunt. In illo enim pede non staturus, sed casurus innititur. Quis enim dubitet eos posse corruere, qui uno tantum, ut supra dixi, vestigio sublevantur? Quem vel si nullus impellat, lassitudine sua fit pronissimus ad ruinam. Sed tamen hunc pedem non uni dat vitio, sed omnibus qui operantur iniquitatem. Nam quamvis alii ex crudelitate, alii ex libidine, alii ex cupiditate, alii ex invidia diaboli prolabantur, omnes tamen in superbiae vitio cadunt, quia Domini jussa contemnunt. Nam sicut obediens dicitur, qui multis jussionibus obsecundat, sic multifaria Domini praecepta contemnens, superbus veracissime nuncupatur. Quod argumentum dicitur a genere. Genus enim est superbia, unde omnia vitia exorta noscuntur, sicut Scriptura dicit: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). De istis autem sequitur: Expulsi sunt, nec potuerunt stare. Expelluntur utique, quoniam audient: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Nec potuerunt stare, quia non illis licebit Domini jussa differre, sed illic statim praecipitantur ab angelis, ubi eis parata est flamma poenalis.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.35.13","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.35.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.35.13"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.35.15","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.35.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.35.15"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}