{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 1.36.23","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.36.23","ref":"1.36.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.23.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Vers. 21. CAPH. Quoniam peccatores peribunt, inimici autem Domini mox honorificati fuerint et exaltati, deficientes, ut fumus deficient. Considerandum est quia in hoc versu una probatione posita, mox alia subsequitur. Dicit enim: Quoniam peccatores peribunt; et iterum: inimici vero Domini mox honori ficati fuerint, deficient. Quae figura dicitur epexergasia, quoties uni causae duas probationes apponimus. In illo siquidem judicio peribunt peccatores, quos cibo spirituali minime constat esse completos. Nam hic a semetipsis satiati et locupletes aestimantur, quorum omnino jejuna et inanis est, quamvis copiosa satietas, videlicet quae usque ad hoc perducit ut pereant. Et nota quia peccatores perituros esse confirmat, id est, in illa judicatione damnandos. Nam invenies impios, qui pene toto vitae suae tempore mundanis delectationibus perfruuntur. Cur ergo dicit, mox? Quoniam qui ruinosam altitudinem ascendit, statim a veritate cadit: quia tunc incipit perire, cum nititur ruitura conscendere. Deficientes enim, poterant et aliter deficere; ut indicium eorum aliquod fortasse remaneret. Addidit, tanquam fumus; ut nulla pars actuum eorum residua esse noscatur. Nam sicut iste de flammis egrediens per aera extollitur sinibus conglobatis, et quanto magis altius evolat, tanto citius evanescit, sic peccata tenebrosa et levia, quanto se amplius erigunt, tanto velocius dissipantur. Quod autem ait, deficientes deficient, argumentum est quod dicitur a conjugatis. Haec enim verba ex seipsis nascuntur, et orta ab uno sibi consona similitudine demantur.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.36.22","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.22"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.36.24","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.36.24"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}