{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 1.37.13","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.37.13","ref":"1.37.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.13.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":147,"text":"Vers. 11. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt. Amici sunt a nostro quidem sanguine extranei, sed charitate conjuncti. Amicus enim dictus est quasi animi aequus, quia aequali nobis voluntate conjungitur. Amicitia est enim voluntas erga aliquem rerum bonarum ipsius causa quem diligit compari voluntate. Proximi autem sunt, qui nobis parentela sociantur. Haec enim duo sunt, quorum humanitas consuevit gaudere solatiis. Nunc autem de illis dicit qui ad sanctum virum consolandi gratia veniebant, sicut libri ipsius textus loquitur, et magis crebris exprobrationibus ejus animum sauciabant. Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: et tetigit te, et conturbatus es (Job IV, 5;), etc. Sed consideremus quam vehemens erat afflictio, quando ab amicis et proximis (alia sustinebat, ut qni solent esse remedium calamitatum multarum, fuerint cumulus passionum. Merito ergo cum ipso lumen oculorum suorum non erat, cui inde veniebat afflictio, unde solet hominibus adesse remedium.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.37.12","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.12"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.37.14","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.14"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}