{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 1.37.4","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.37.4","ref":"1.37.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.4.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Vers. 2. Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. Secuta esi causa probabilis; ut in illo judicio jam non debeat puniri, qui malis praesentibus vehementer afflictus esc Dominus enim cum hic vindicat, ibi parcit, quoniam clementia ipsius in idipsum duas non exigit ultiones; sicut scriptum est: Non judicabit Dominus bis in idipsum (Num. I, 9). Sed cum fidelissimus famulus se cognosceret diabolica fraude vexari, sciebat tamen eum in se non potuisse praevalere, nisi licentiam divinis jussionibus accepisset; ideoque ad illum loquitur in cujus potestate universa sunt posita. Sagittae et in bono et in malo accipiuntur. In bono, ut esi illud, Sagittas suas ardentibus effecit (Psal. VII, 14). Nam hic sagittae designant diabolicas potestates, quae tanquam tela vulnerant, quando Domini permissione diriguntur. Et bene dixit, infixae, quia doloribus ejus requies esse non poterat. Sic enim et ipse beatissimus (Job VI, 4) dicit: Quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me. Sequitur, et confirmasti super me manum tuam. Cum divina virtus fidelium salutem vitamque semper operetur, hic quasi manibus ejus imputatur quod diu cladibus numerosis affligitur; non quia ipse filios ejus exstinxerat, facultatem laceraverat, ipsumque ulcerum dolore percusserat; sed quoniam tardabat diabolum removere, qui talia probabatur infligere. Ha et in proprio ejus libro positum est: Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam (Job VII, 21)? Quod congruenter a potestate judicis dicitur, ut salutaris benevolentia comparetur.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.37.3","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.3"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.37.5","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxxvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.37.5"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}