{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 1.4.6","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.4.6","ref":"1.4.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.4.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.4.6.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Vers. 4. Irascimini, et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini. Hoc bene trahitur ad Judaeos, ut si eos irasci contigerit, saltem se ab illicitis ausibus abstinerent; quod tamen et generaliter competenter accipimus. Venialis est enim ira quae ad effectum indignationis suae non pervenit; sicut scriptum est: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem (Prov. XVI, 32). Et ideo praeceptum curationis adhibetur, ut, si jam irascimur, non inconsulta temeritate peccemus. Motum siquidem animi fervidum propter humanam fragilitatem in potestate habere non possumus: suffragante, tamen Dei gratia, ratione disciplinabili continemus. Et ideo beatus Propheta, quod est quidem consuetudinis permisit, quod vero culpae prohibuit. Nam si irascamur, nec Domini consideratione refrenemur, sed a voto nostro impediamur aliquo necessitatis objectu, tunc utique constat nos facti crimen, portare, etiamsi non possimus quae volebamus efficere. Sive, ut quibusdam placet, praeteritis peccatis irasci debemus, ut praesentem nequitiam possimus effugere; delicia enim recentia declinare non possumus, nisi vetusta laudabili exsecratione damnemus. Quid est enim aliud poenitere, nisi irasci sibi, ut horreat quod fecit, et cruciatus a se exigat, ne judex potius iratus affligat? Addidit: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubitibus vestris compungimini, ostendens Dominum secretas hominum cogitationes agnoscere; ait enim: Quae dicitis in corde, utique quod non putatis audiri; et ideo creditis occultum, quia non est verbi affatione vulgatum. Sequitur: In cubitibus vestris compungimini. Ferarum domicilium proprie cubile dicitur a cubando. Ferocium ergo cogitationes apte dicit cubilia, quamvis hoc interdum et in bono abusive legatur assumptum; ut est illud de sanctis: Laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX, 5). Compungimini, significat, poenitentiam agite; nam compunctione quadam animarum fit optata conversio: ac si diceret, deserite pravas cogitationes vestras, antequam scelera, perpetretis. Sequitur quoque diapsalmatis silentium: ubi merito divisionem posuimus, quoniam res altera cognoscitur inchoari. Deposito enim veteri homine, nos ipsi nos in novum sacrificium salutariter jubemur offerre.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.4.5","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Iv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.4.5"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.4.7","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Iv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.4.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.4.7"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}