{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 1.41.18","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.41.18","ref":"1.41.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.18.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Vers. 16. Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Vers. 17. Spera in Domino, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus. Quaerendum est quid significet repetitio ista verborum: quoniam in his litteris nihil superfluum, nihil constat esse confusum. Videtur autem mihi quinquepartitum syllogismum forsitan hic reperiri, quem Cicero oratoribusstimat applicandum; ut evidenter appareat imitatores eos fuisse, non auctores talium regularum. Nunc istius argumentationis distincte membra reddamus. Propositio est enim: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Domino: quoniam confitebor illi, salutare vultus mei. Probatio propositionis qualuor versibus qui sequuntur, procul dubio continetur adjuncta. Deinde provenit assumptio: Dicam Deo, susceptor meus es: quare me oblitus es? quare me repulisti: et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Sequitur duobus aliis versibus probatio assumptionis. Infertur postremo sub repetitione primi versus, propositi syllogismi decora conclusio: Quare tristis es, anima mea? etc. Quae repetitio in lege quinquepartiti syllogismi celeberrima etiam nunc habetur. Nec moveat quod in propositione duobus versibus haec sententia videtur extensa: hic autem sub uno versu constat esse constrictam; decuit enim ut in fine quod supra latius videtur esse propositum.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.41.17","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.17"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.41.19","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.41.19"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}