{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 1.44.17","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.44.17","ref":"1.44.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.17.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Vers. 16. Adducentur Regi virgines post eam; pruximae ejus afferentur tibi. Sicut tertio Sponsus a judicio praedicatus est, ita ct hic tertio loco a membris suis Sponsa laudatur. Et vide quam potenter ordinem servat: Adducentur Regi virgines post eam, post Ecclesiam utique, quia prius fuit, ut ejus unitas diceretur, et post enumeratio partium distincta proveniret. Et intuere quod dixit, adducentur, ut Domini gratia declaretur, quae nos ad se adducit, quando nos miseratus inspexerit; sicut in Evangelio dictum est: Nemo venit ad me, nisi Pater attraxerit eum (Joan. VI, 44). Sed quae virgines ante conspectura Domini adducuntur? fideles scilicet, et pudica se mente tractantes. Nam quid proderit cuiquam corpus intactum servare, si contingat eam integritatem fidei non habere? Sequitur, proximae ejus afferentur tibi. Afferentur tibi, Deo dicitur. Proximae sunt autem Ecclesiae, id est viduae castae, quae gradu inferiore jungantur. Nam cum virginitas habeat, centesimum fructum, istae sexagesima ubertate gloriantur. Et vide in ipsis nominibus non minimam esse distantiam. Virgines dixit adduci, quae corporis integritate robustae sunt; viduas afferri, quae plerumque fractae a diversis sollicitudinibus corporis imbecillitate fatigantur.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.44.16","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xliv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.16"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.44.18","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xliv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.44.18"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}