{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 1.48.12","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.48.12","ref":"1.48.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.12.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Vers. 10. Cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt, et relinquent alienis divitias suas. Venit ad secundum docendi modum, ubi peccatores cum sapientibus hujus mundi dicit esse perituros, et divitias suas, quas magnopere diligebant, non suis, sed, quod gravius ureret, extraneis successoribus definit esse relinquendas; ut propter quas omnia peccata commiserant, non possessione ipsarum, nec proprio successore laetarentur; sicut Salomon dicit: In quod peccaverunt, nec laetari [ed., latere ] potuerunt (Sap. X, 8). Cum viderit peccator utique sapientes saeculi istius ab interitu non liberari, ut fuit Solon Atheniensis, Philo Lacedaemonius, Aristippus, et caeteri qui mundanae sapientiae celeberrima laude viguerunt; sed videt eos communiter mori, quos divinae Sapientiae participes aestimabat. Sequitur, simul insipiens et stultus peribunt. Necesse est enim ut insipiens et stultus desperatione pereant, cum suos sapientes cognoverint interire. Verum ut haec magis spiritualiter accipere debeamus; insipientes sunt qui praedicationibus prophetarum acquiescere noluerunt; stulti autem Jure dicendi sunt qui nec ipsum Christum Dominum venientem recipere maluerunt. Hi ergo simul peribunt, quoniam in futura judicatione damnandi sunt. Reliquerunt autem Judaei alienis divitias suas, quoniam spernentibus eis Dominum Salvatorem, ad gentes extraneas salutis eorum praemia transierunt.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.48.11","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.11"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.48.13","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.13"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}