{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 1.6.5","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.6.5","ref":"1.6.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.6.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.6.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.6.5.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Expositio psalmi. Vers. 1. Domine, ne in ira tua arguas me. Primum nosse debemus omnipotentiam Domini, eloquentiam suam ita variis disciplinis atque anibus plenissime ditasse, ut et ipsa mirabiliter exquirentibus ornata resplendeat, et semina diversarum doctrinarum diligenter retractata concedat. Hinc est enim quod in ipsa reperiuntur, quae magistri saccularium litterarum ad sua post volumina transtulerunt. Nam inter alios status, quos oratores causis emergentibus indiderunt, concessivam deprecationem esse dixerunt; cum reus non id quod factum est defendit, sed ut ignoscatur expostulat. Qui status licet inermis apud terrena judicia videatur, humanisque viribus destitutus, invicta tamen apud Deum munitione praecingitur, ut quem nulla praevalent argumenta defendere, sola possit fidelis confessio vindicare. Hoc vere poenitentibus datur, qui dum se cupiunt absolvere, ipsi potius propria nituntur facta damnare. Sic et Isaias monet: Dic tu iniquitates tuas prius, ut justificeris (Isai. XLIII, 26). Nunc considerandum est quam sit verborum istorum congrua salutarisque positio. Non enim supplicat Domino Patri, sicut et aliis visum est, ut non arguatur, sed ne in judicii severitate culpetur: quia hic mullis argui salus est, sicut in Apocalypsi Joannis legitur: Ego quos amo redarguo et castigo (Apoc. III, 19). Nam ita et ipsi David contigit, cum cum prophetica correxit invectio. Arguit et Filius, sicut in alio psalmo legitur: Arguam te, et statuam illa ante [aciem tuam (Psal. XLIX, 21). Arguit etiam Spiritus sanctus, sicut scriptum est: Cum venerit Spiritus Paracletus, ipse arguet mundum de peccato (Joan. XVI, 8). Dicite nunc, perversi, ubi est hic naturae potestatisque distantia, quando nec ipsa discrepant verba? Conticescat Ariana nequitia: ne qui volunt in sancta Trinitate sacrilegas divisiones inferre, ipsi se a regno Domini probentur abscindere.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.6.4","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Vi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.6.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.6.4"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.6.6","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Vi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.6.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.6.6"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}