{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 1.9.18","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.18","ref":"1.9.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.18.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Vers. 16. Cognoscetur Dominus judicia faciens: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Vera nimis et absoluta sententia: quoniam tunc manifeste cognoscetur Dominus judicia facere, quando peccatoribus dabitur aeterna cruciatione torqueri. Hic enim quia sunt eis libera scelera, relinqui creduntur forsitan impunita; sed ubi dies ille manifestationis advenerit, et throno majestatis suae Dominus Salvator insederit, tunc generaliter agnoscetur operari judicia sua, quando humanum genus, sive a sinistris, sive a dextris, ejus fuerit arbitrio segregatum. Hoc est enim judicia vere facere, uniuscujusque merita sine aliqua confusione discernere. Sequitur sententiae hujus aperta declaratio: dicit enim unde cognoicitur Dominum vere [ed., vera] judicia facere; scilicet quando nexuosis operibus suis peccator astringitur, et secundum actuum qualitatem dignam recipit ultionem. Nam sensus ille omnino vitandus est, qui putat peccatorem sola delictorum suorum recordatione cruciandum; nam si hoc tantum sufficeret, quare diceretur: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41), et illud: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24)? Non enim hic loca tormentorum negat peccatoribus dari, sed per qualitates operum suorum eos dicit esse torquendos. Sentiamus ergo locum peccatorum suppliciis esse praeparatum: intelligamus extrinsecus poenale malum, quod sceleratis legimus Imminere. Nam ut revera cognoscamus beatitudinem a damnationibus quibusdam terminis esse divisam, recordemur divitem oculos sublevasse, pauperemque Lazarum in sinu Abrahae fuisse conspectum, se autem flammis ultricibus deputatum (Luc. XVI, 23). Unde ordo iste veritatis nullatenus diceretur, si peccatores malorum recordatio sola torqueret. Haec sunt occulta filii, quae titulus praedixit.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.9.17","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.17"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 1.9.19","label":"M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.19"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}