{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.1.9","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.1.9","ref":"2.1.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.1.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.1.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.1.9.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Vers. 7. Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem sibi, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua. Ecce dum dicitur extensa manu, peccatoris sors nefanda monstratur; claret ad quid producta sunt opera, quae gloriosa crudelissimus aestimabat. Divitias vero hic universas pompas saeculi debemus accipere, quibus ille nefandissimus abundabit; sicut Daniel propheta commemorat: Et dominabitur in occultis auri et argenti, et in omnibus cupiditatibus AEgypti (Dan. XI, 43). Non enim tantum auro locuples erit, sed et numerositate gentium et dominatione terrarum, miraculorum quoquo ostensione gaudebit, honoris etiam pravi se elatione jactabit, et caeteris vitiis plenissimus erit, quae AEgypti nomine videntur intelligi. Sed haec omnia erunt vana, quoniam a Domino probantur aliena. Vanum enim dicitur, quod est inane, fragile vel caducum, et ab ipsa firmissima veritate discretum. Nam quamvis principatui ejus omnia mundana famulari posse videantur, in vanum tamen praevaluit, qui sibi profutura nullatenus acquisivit; sicut de ipso et Doctor gentium dicit: Extollens se sine causa inflatus amentia carnis suae, et non tenens caput, ex quo omne corpus per conjunctiones perductum et porrectum crescit in crementum Dei (Col. II, 19).","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.1.8","label":"Part 2, Titulus Psalmi Li","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.1.8"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.1.10","label":"Part 2, Titulus Psalmi Li","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.1.10"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}