{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.14.10","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.14.10","ref":"2.14.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.14.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.14.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.14.10.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Vers. 8. Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia. Versum istum paulo diligentius perscrutemur, est enim verborum subtilitate profundus. Quod enim dictum est, Praeparans montes in virtute, ad terrenas altitudines omnino non pertinet. Praeparare vero non dicimus, nisi quod ad competentes alios usus necessaria qualitate providetur. Et ideo praeparatos montes apostolos per allegoriam decenter accipimus, qui ad verbum praedicationis electi sunt, fortitudinem habentes fidei, et altitudinem sanctitatis, humiles conversatione, sed merito celsiores. Hos Dominus praeparavit in virtute sua, quia per eos fecit magna miracula; ut et magnitudine verbi incredulos converterent, et factorum admiratione durissima corda mollirent. Sed quemadmodum haec praeparaverit, consequenter exponit, accinctus potentia, id est indutus majestate sua. Humanitas enim Domini Verbi potestate praecincta est; ut quod homo non habuit, virtus divina praestaret. Accingimus enim nos honore baltei, dum tamen alia sit dignitas cinguli, quam natura cingentis. Sic et in psalmo quadragesimo quarto dictum est: Accingere gladio tuo circa femur, potentissime (Psal. XLIV, 4); et alibi: Praecinxisti me laetitia (Psal. XXIX, 12). Haec enim et talia duas naturas indicant Domini Christi plenissimas atque perfectas in una eademque persona, sicut omnis catholica confitetur Ecclesia.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.14.9","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxiv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.14.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.14.9"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.14.11","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxiv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.14.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.14.11"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}