{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.15.3","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.15.3","ref":"2.15.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.15.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.15.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.15.3.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Expositio psalmi. Vers. 1. Jubilate Deo, omnis terra; psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus. Sancta Ecclesia, sicut diximus, omni terrae dicit esse gaudendum, quae erat Christo Domino creditura. Jubilatio enim dicitur exsultatio cordis, quae immensitate sui verbis non potest explicari. Unde merito a tali verbo sumpsit initium, ut magni beneficii incomprehensibilis probaretur esse laetitia. Nam cum dicit, omnis terra, non humum, sed fideles significat ac devotos, qui de tali poterant gaudere miraculo. Quae figura dicitur metonymia, id est transmutatio, quoties per id quod continet, id quod continetur edicitur. Judaeos enim tali praedicatione convincit, qui spem beatae resurrectionis sibi tantum aestimabant esse pollicitam. Sequitur, psalmum dicite nomini ejus. Post illam inexplicabilem jubilationem congruum fuit ut ad psalmodiam credituros populos hortaretur; quatenus quod animo conceperat, depromptis laudibus explicaret. Illud enim soli Deo cognitum, istud fuerat et ab hominibus audiendum, sicut legitur: Corde creditur ad Justitiam; ore autem fu confessio ad salutem (Rom. X, 10). Quod autem dicit, nomini ejus, significat Dominum Salvatorem, cujus adventu mundi vulnera probantur esse curata. Intendamus quoque quod dictum est, date gloriam laudi ejus, et antidotum coeleste siticulosis animis hauriamus. Dat gloriam laudi ejus qui praeconia Domini frequentata exsultatione concelebrat, ut totum ipsi deputans, nihil humanis aestimet viribus applicandum. Vitandum est enim et omni studio fugiendum ne fragilitas humana laudibus suis ambiat erigi, quae magis debet justa increpatione culpari.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.15.2","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.15.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.15.2"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.15.4","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.15.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.15.4"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}