{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.18.30","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.18.30","ref":"2.18.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.30.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"Vers. 28. Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Inter infidelium justissimas poenas causa ponitur dominicae passionis, quia percussum persecuti sunt, sibique traditura detestabili feritate necaverunt, sicut ipse dixit: Non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper (Joan. XIX, 11). Legitur etiam: Qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Scriptum est quoque absolutius, quia Deus frequenter percutit ad salutem, ut est illud Deuteronomii: Ego occidam et vivere faciam, percutiam et ego sanabo (Deut. XXXII, 39). Quapropter percussum se dicit Dominus Jesus Christus a dispensatione qua passus est. Sed hinc Judaei detestabiles exstiterunt, quoniam quod oportuit pro mundo fieri, per ipsos crudeli volo probatur impletum. Sequitur, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Eodem modo dicta est et ista sententia. Dolor erat vulnerum pio Domino, cur non de infideli populo sitim suam esuriemque satiabat. Addiderunt Judaei gloriosam quidem Domino, sed sibi perniciosissimam passionem, ut illi detestabile inferrent exitium, qui venerat pro salute cunctorum.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.18.29","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.29"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.18.31","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.31"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}