{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.2.179.112-142","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.2.179.112-142","ref":"2.2.179.112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.2.179.112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.2.179.112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.2.179.112.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Et ideo subaudiendum est, ubi non erat timor, scilicet justus. Vers. 7. Quoniam Deus dissipabit ossa hominum sibi placentium; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Versus iste non est dictus in tertio decimo psalmo, sed noviter hic ad confirmandum judici tempus apponitur; quia totum de ipso dicturus est, quod in illo (sicut dictum est) propter tituli diversitatem non videtur posse congruere. Deus enim in futura disceptatione ipsorum dissipat ossa, id est obstinationes durissimas, quorum novit atrociter induruisse proterviam. Addidit quoque, sibi placentium; quod sceleratorum specialiter esse dignoscitur. Justus enim vir sibi semper displicet, dum carnis suae vitia coelesti consideratione castigat. Intelligit enim illam partem fovendam non esse, unde se novit ad aeterna supplicia pervenire. In peccatoribus vero contra est; amant unde pereant, desiderant unde damnentur; et placet illis malum per quod poenas perpetuas sustinebunt; sicut in decimo psalmo jam dictum est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Addidit, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Istos tales, qui sibi placent, necesse est confundi, quoniam illos certum est a regno Christi omnipotentis arceri. Vers. 8. Quis dabit ex Sion salutare Israel? dum converterit Dominus captivitatem plebis suae. Venit ad tertiam partem jam laetior mater Ecclesia, ad textum revertens tertii decimi psalmi; ut sicut principium posuit simile, ita finem illi termino concluderet consonantem. Quis dabit, addendum est, nisi tu, Domine? Credentis enim verba sunt, non dubitantis. Ex Sion, illam dicit speculationem felicem, in qua Dominus aspicitur, et Majestas ipsa vero lumine cordis hauritur. Haec est salutaris Israel, id est quae vitam praestat populo fideli Deum videnti. Adjecit, dum converterit Dominus captivitatem plebis suae; hoc est, dum adhuc in hoc saeculo plebs devota tribulationum anxietatibus videtur esse captiva, quando ad promissae libertatis necdum potuit pervenire remedia.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.2.179.83-111","label":"2.2.179.83 to 2.2.179.111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.2.179.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.2.179.83"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.2.179.143-164","label":"2.2.179.143 to 2.2.179.164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.2.179.143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.2.179.143"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}