{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.20.13","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.20.13","ref":"2.20.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.13.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"Vers. 11. Dicentes: Deus dereliquit eum; persequimini, et comprehendite eum, quia non est qui eripiat eum. Hoc est quod vir ille fidelissimus sive in afflictionibus positus, sive in senili aetate metuebat. Hostes enim carnales mundana potius contuentes, cum viderint hominem crebra calamitate fatigatum, credunt a Deo desertum, qui divinam putant gratiam in solis corporeis viribus constitutam. Persequimini eum, dixerunt, quia fugere non poterat. Comprehendite, quia reluctari violentissimis non valebat. Ex eo enim a Domino derelictum arbitrati sunt, quia eum truculentiae suae traditum esse senserunt. Quod quidam et Domino Salvatori applicandum esse putaverunt. Sed decentior ordo est dictionis: ne personam quam in medium deduximus, incongrua subito varietate mutemus. Sequitur, quia non est qui eripiat eum. Dementes prorsus, qui hoc aestimabant potius quod videbant, quasi Deus deserat praemiis, quos exponit injuriis, et non magis coronare velit, quos probari debere permittit. Sic deliberat qui ad oculum judicat. Negavit praesentem Dominum qui fidelibus suis visuale venire non putavit auxilium, dum credidit non existere quem arbitrabatur humanis conspectibus non adesse.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.20.12","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxx","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.12"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.20.14","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxx","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.14"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}