{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.22.244.320-348","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.22.244.320-348","ref":"2.22.244.320","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.22.244.320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.22.244.320","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.22.244.320.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Hoc enim ad praeconium Deitatis ejus dici nulla potest perversitas diffiteri. Vers. 19. Benedictus Domnus Deus Israel, qui facit mirabilia magna solus. Septima vero pars, quae superest, introitur, ubi decursis omnibus Dominus Christus magna exsultatione laudatur. Quando Dominum praedicamus, benedicere quidem illum dicimur, non quod per nos aut sanctificetur, aut crescat; sed cum nos ille sua benedictione sanctificat, tunc et tuitio provenit, et augmenta procedunt. Et qui sit iste dominus per quintam speciem definitionis evidenter insinuat: Deus Israel, id est Deus universae terrae; sicut alius propheta dicit: Qui eruit te, Deus Israel, ipse Deus universae terrae vocabitur (Isai. LIV, 5). Addidit, qui facit mirabilia magna solus, quia nullo indiget adjutore. Nam licet et angeli et multi justi miracula faciant, non soli, sed Domino juvante, perficiunt. Vers. 20. Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum, et in saeculum saeculi; et replebitur majestate ejus omnis terra: fiat, fiat. Superiore versu Deum dicit esse benedictum; secundo nomen majestatis ejus, scilicet quia dc Christo dicti sunt Christiani, quod vocabulum totius orbis terminum sacra veneratione complevit. Nam sicut ipse aeternus est, ita et nominis ejus praeconia perseverant. Nam quod sequitur, et replebitur majestate ejus omnis terra, sanctos dicit, qui ipsius clarificatione repleti sunt. Terram enim hic omnem fidelem debemus accipere, qualem revera Dominus replere dignatur. Adjecit, fiat, fiat. Optantis est quidem dicere fiat, sed nimium desiderantis ipsum repetere. Quod magis ad mysterium aliquorum psalmorum positum debemus advertere, non (sicut aliquibus visum est) libri unitatem ad multas perducere sectiones. Magnificus psalmus, quem geminata vota secula sunt; adventus enim Domini omnino debuit desideranter optari. Conclusio psalmi. Perpendamus, auditores CXMII, contra Eutychis et Nestorii bella nefaria olim nobis arma rectae fidei fuisse provisa; ut in duabus naturis verissimis atque perfectis in una persona existere et permanere credatur Deus, Dei Filius, Dominus Jesus Christus: ne ad eos comprimendos laborare possimus, qui tantae auctoritatis robore commonemur.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.22.244.293-319","label":"2.22.244.293 to 2.22.244.319","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.22.244.293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.22.244.293"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.22.244.349-355","label":"2.22.244.349 to 2.22.244.355","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.22.244.349","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.22.244.349"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}