{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.23.19","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.23.19","ref":"2.23.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.19.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"Vers. 17. Donec inirem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima [ed., novissimis] eorum. Advertit aliquando Asaph, quod intelligere festinabat. Repetit enim praedictae quaestionis aliter veritatem se non potuisse cognoscere, nisi legem divinam, quod est sanctuarium Dei, contuens, intelligeret novissima peccatorum: quoniam in futuro judicio felicitas humana damnabitur, quae hic ad tempus florere monstratur. Quo remedio haesitatio cuncta sublata est, quia non debet pius animus offendi, cum se magis rebus talibus sentiat edoceri. Quod genus orationis dicitur deliberativum, quando et paries ponuntur, quae nos dubios reddunt, et eligitur sententia, quae et utilitati conveniat et decori. Dixit enim quod eis scrupulum commovebat: Si dicebam, Narrabo sic. Occurrebat utique illa foeda varietas: Ecce natio filiorum tuorum, cui disposui. Ad postremum eligitur sententia quae cuncta salvaret: Hoc labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima eorum. Sic deliberativum genus panibus suis regulari observatione completum est. Sciendum est sane de topicis omnia quidem argumenta procedere; sed quando generaliter dicuntur, ad dialecticos pertinent; quando autem particulatim et specialiter exprimuntur, oratoribus convenire non dubium est.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.23.18","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lixii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.18"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.23.20","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lixii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.20"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}