{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.23.22","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.23.22","ref":"2.23.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.22.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"Vers. 20. Velut somnium exsurgentis, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Pulchra comparatio. Talem dicit esse felicitatem malorum, quale somnium evigilantium. Praestigiis enim quibusdam elusi, frequenter ad illa nos pervenire somniamus, quae nimia cupiditate per quiri…u. Pauper enim subito dives efficitur, criminosus honorabilis invenitur, fruitur alter optato conjugio, nonnullus desiderato politur imperio. Et his omnibus subito derelictis, patentibus oculis non respicimus, quae clauso lumine cernebamus. Ecce illa admiranda felicitas impiorum pervenit ad somnium. Sic en m jam mortui divitias possidere non possunt, sicut evigilantes sua gaudia perdiderunt. In boc autem commate distinctio plena figenda est, quoniam de superioribus pendet. Sequitur, Dom ne, in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges. Hic jam dicit quemadmodum in illa Jerusalem coelesti impii divinis non possint apparere conspectibus; sed sicut in isto saeculo imaginem in se Domini polluerunt, ita in illa futura patria eorum effigies non videbitur, qui in gehennae sequestratione mittendi sunt. Peribit ergo imago, quando se eis ipsa veritas alienata subtraxerit; nec similitudinem relinere possunt, de cujus beatitudine nil habebunt. Imago enim est alicujus rei existentis similitudo formata.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.23.21","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lixii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.21"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.23.23","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lixii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.23"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}