{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.24.21","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.24.21","ref":"2.24.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.21.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Vers. 19. Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt qui obscurati sunt terra· dumorum iniquitatum. Respice, dixit, ut digneris implere quae cognosceris ante promisisse; sicut scriptum est: Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum (Jer. XXIII, 5). In illo enim pollicitationes temporales sunt, ut fuit terra repromisionis et inimicorum subjectio. Talia enim rudi populo debuit concedere, ut ad spiritualia intrepidus potuisset subinde festinare. In Novo autem Testamento promittitur imperturbabilis vita, regnum cuius non erit finis, beatitudo perpetua, et Domini contemplatio gloriosa. In hoc ergo testamento respicere dicit Dominum debere, ut cito erranti populo debeat profutura praestare. Revera intelligens factus est Asaph, qui talia petit, unde totus mundus potuisset absolvi. Et vide qua sapientia cuncta discurrit: quia non erant bona, quae delinquentis populi commemorare potuisset, meminit promissionis Dominicae quae semper impletur. Sequitur alia causa miserendi, quae dicitur qualitas absoluta: Quia repleti sunt qui obscurati sunt, id est peccatores qui ignorantiae obscuritate demersi sunt; sicut et ipse pro cis in cruce positus supplicavit, dicens: Paler, ignosce iliis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Sed repetamus hunc versum, ut contextio verborum facilius debeat apparere. Dixit, Respice, quia repleti sunt qui obscurati sunt. Repleti enim fuerant iniquitatibus, et necesse erat ut eos sequeretur obscuritas, qui merito tenebris comparantur, quoniam lumen sapientiae perdiderunt. Addidit, terrae domorum iniquitatum. Isti sunt terrae domorum iniquitatum, id est terreni de domo iniquitatum. Et ne Torte hic terram in bono vofuisses accipere, pulchre definitum est quid sit corpus infidelium, hoc est domus iniquitatum: quia cuncta vitia velut quodam hospitio recipiunt, qui malis actibus polluuntur.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.24.20","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.20"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.24.22","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.22"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}