{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.27.20","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.27.20","ref":"2.27.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.20.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"Vers. 18. Vox tonitrui tui in rota: illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae: commota est et contremuit terra. Et hoc quoque comparative dicitur: quia tonitrui vox ita revolvitur, quasi de rotis venire perstrepentibus audiatur. Sic enim cum de summo funditur, spatio coelorum volubili murmuratione pertranseunt, ut rotatus atque sinuosus ipse sonitus sentiatur. Sive magis in rota, orbem terrarum debemus accipere, qui in speciem rotae absoluta rotunditate concluditur. In rota ergo, id est in mundo, vox tonitrui ejus egressa est, quando praedicatores Christi circulum totius orbis verbis tonantibus impleverunt. Sed illae nubes, illa tonitrua, sequitur quid fecerunt. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae. Dignis comparationibus beneficia divina narrantur, ut res coelestes supernis similitudinibus exponantur. Illuxerunt coruscationes, divina praecepta dicit veritatis lumine radiantia, quae tenebras hominum per totum mundum salutari illuminatione fugaverunt. Dicit enim tonitrua et coruscationes istae quid egerint; ut terra, id est corpora nostra commoverentur et contremiscerent audito tanto miraculo. Commotos quippe et tremefactos illos dicit, qui verbum Dei fideliter audientes ad conversionis studium Christi munere pervenerunt.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.27.19","label":"Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.19"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.27.21","label":"Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.21"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}