{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.28.11","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.11","ref":"2.28.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.11.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Vers. 10. Ne fiant sicut patres eorum, genus pravum et peramarum. Vers. 11. Genus quod non direxit cor suum; et non est creditus cum Deo spiritus ejus. His versibus duobus sub definitionibus pulchris notatur perfidia Judaeorum. Dicit enim: Ne fiant sicut patres eorum, quod fuit genus pravum et peramarum. Genus pravum, quia veritatem recipere noluerunt. Necesse est enim distorti permaneant, qui regulam rectam non sequuntur. Peramarum dixit, id est supra cunctas acerbitates asperrimum, ut qui ad eos venerat salvandos, in ejus potius armarentur exilium. Sequitur, genus quod uon direxit cor suum, hoc est, quod superius dixit, pravum; nam si utique direxisset cor suum, nec exstiterat pravum, nec a Deo redditum fuerat alienum. Ille enim dirigit mentem, qui ad divinasse correxerit jussiones; nec aliquid superbia humanae praesumptionis excogitat, cum regi omnia Divinitatis administratione cognoscit. Nam quod repetendo dicit, genus, ad illos tantum respicit qui in sua obstinatione manserunt. Caeterum fuerunt ex Judaeis qui Domino pura mente famulati sunt. Addidit, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. Illius spiritus non creditur esse cum Deo, qui operas ejus visuales non intelligit mysteriis spiritualibus applicandas; sed totum ad illud vult referre quod cernitur: sicut Judaei fecerunt, qui tantum miraculis praesentibus intenti, nihil ad spirituolem intelligentiam salubriter retulerunt.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.28.10","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.10"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.28.12","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.12"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}