{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.28.30","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.30","ref":"2.28.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.30.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Vers. 32. Non sunt fraudati a desiderio suo; adhuc escae eorum erant in ore ipsorum: et ira Dei ascendit super eos. Vers. 33. Et occidit plurimos eorum; et electos Israel impedivit. Venit ad quintam partem. Hoc est enim quod dixit superius: Distulit et superposuit, ut non fraudarentur a desiderio suo: ne impotentiam Dei, quam sacrilega mente conceperant, per difficultatum desiderii sui forsitan comprobarent. Fraudati a fraude venit; fraus enim dicitur quasi fracta fides. Satiati sunt ergo ad suam ruinam; non ut inde viverent, sed potius interirent. Nam vide quid sequitur: adhuc escae eorum erant in ore ipsorum; scilicet dum manna et coturnicum carnibus vesceremur. Esca enim ab edendo dicta est. Addidit, et ha Dei ascendit super eos. Et occidit plurimos eoriam electos Israel impedivit. Hic illam Exodi historiam tangit (Exod. XXXII, 1). Absente quippe Moyse, qui legem Domini suscipiebat in monte, contra Aaron populus surrexit insanus, expetens sibi debere deos fieri, sicut omnis videbatur habere gentilitas. Faciumque est tunc, ut vitulus ille nefandus exiret, cujus cultura ipsi erant utique mugituri. Tunc iratus Deus dixit Moysi, graviter peccasse populum Judaeorum: quo descendente facto conventu viginli tria millia eofum leguntur exstincta; et Aaron, qui erat electus Domini, propter eos cecidit in reatum. Sic enim dixit: Percussus est populus propter peccatum vituli quem fecit Aaron. Quorum pessima murmuratio et ipsum quoque Moysen impedivit, quando dixit: Nunquid de petra hac vobis aquam poterimus ejicere (Num. XX, 10)? Propter quod verbum prohibitus est in terram promissionis intrare. Sic ergo factum est, ut electos Israel peccantium protervitas impediret.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.28.29","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.29"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.28.31","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.31"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}