{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.28.4","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.4","ref":"2.28.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.4.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"Vers. 2. Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio. Attentum sibi reddidit auditorem, cum se parabolis dicit esse locuturum, ut non remisse possit audiri, qui se tam granditer promittebat effari. Parabola enim Graeco vocabulo dicitur similitudo, quando illud quod intelligi volumus per comparationes aliquas indicamus. Sic enim ferreum quempiam dicimus, quando durum ac fortem desideramus intelligi; cum velocem, ventis aut avibus comparamus. Et intuere quod Dominus os suum dicit Asaph, qui est Inferius locuturus. Undo merito eum intellectus praecessit, cui tam magna erat testimonii gratia conferenda. Sequitur, loquar propositiones ab initio. Loquitur utique ipse, qui loqui facit. Nam quamvis alieno ministerio sermo depromatur, Spiritus sanctus loquitur cujus praecepta vulgantur, sicut dicit apostolus Petrus: Non enim unquam voluntate humana allata est prophetia: sed Spiritu sancto acti, locuti sunt sancti homines Dei (II Petr. I, 21). Propositiones autem, obscuras et abditas significant quaestiones, quae adhibita disputatione solvendae sunt. Has suo loco positas competentius admonemus. Ab initio videlicet Veteris Testamenti dicitur, sicut Asaph infra locuturus est.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.28.3","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.3"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.28.5","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.5"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}