{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.3.181.58-87","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.3.181.58-87","ref":"2.3.181.58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.3.181.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.3.181.58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.3.181.58.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Sequitur, non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Ille proponit Deum ante conspectum suum, qui credit eum ubique esse praesentem, et facile agnoscere quae voluntas nititur humana complere. Perditi autem ideo non proponunt Deum ante oculos suos, quia ignorare illum credunt quae scelerata mente concipiunt. Haec est pia oratio quam desiderabat audiri, no illi permitterentur suas voluntates efficere, quos constabat Deum ante oculos suos non habere. Vers. 4. Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animas meae. Venit ad secundam partem, ubi post orationis devotissimam sanctitatem, auxilium sibi Dominii spirituali praesumptione promittit. Adjuvat, dixit, utique laborantem; ut potuisset ferre quae supra eum nitebantur impii congregare. Sequitur etiam quod sit istud adjutorium; id est, et Dominus susceptor est animae meae. Quem ille suscipit, non solum in laboribus adjuvat, sed etiam a peccatis omnibus miseratus absolvit. Et intuere quia dicit, animae meae; ut, etsi corpus periculis exponitur, animae tamen salus illaesa servetur. Ipsam quippe novit in sanctis suis specialiter custodire, per quam in judicio creditur hominem larga pietate coronare. Vers. 5. Averte mala inimicis meis: in veritate tua disperde illos. Cum se miseratione Domini ab inimicorum persecutione propheta cognosceret fuisse liberatum, hanc hostiam bonae voluntatis probatur offerre; ut pro inimicis suis nitatur omnimodis supplicare, quod divina pietas consuevit libenter accipere. Orat ergo ut mala voluntas removeatur ab inimicis ejus, unde eos noverat ingravandos. Sequitur enim, in vetate tua disperde illos. Mali cum ad veritatem veniunt, a pristina intentione dispereunt; et nisi aliquis a proposito iniquitatis discesserit, locum in bonis actibus non habebit. Dispereant ergo Ziphaei, no prodant celatum: dispereat Saul, ne persequatur innoxium. Vers. 6. Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. Voluntarie sacrificat Domino, qui pro inimicis suis studio pietatis exorat.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.3.181.28-57","label":"2.3.181.28 to 2.3.181.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.3.181.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.3.181.28"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.3.181.88-115","label":"2.3.181.88 to 2.3.181.115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.3.181.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.3.181.88"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}