{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.30.18","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.30.18","ref":"2.30.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.18.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Vers. 17. Fiat manus tua super virum dextera tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi. Grande sacramentum, grande munus Divinitatis exponitur: quia tandiu forsitan dubitari potuit, quod Israel salvus fieret, donec salutaris Dominus adveniret. Illo enim veniente promissio tota completa est, nec ulterius ab ipso discedit Ecclesia, quae Sponsi sui spirituali dilectione conjuncta est. Nam cum dicit: Fiat manus tua super virum dextera tuae, operationem sanctae incarnationis exposcit. Ipse eat enim dextera Patris, de quo alio loco dicit: Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me; sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui (Psal. XLIII, 7, 4). Deinde more suo propter explanationem repetit quod superius dixit, et super filium hominis. A communi jungendum est, Fiat manus tua, id est operatio sancta ad effectum promissa perducat. Filius enim hominis idem ipse est Dominus Christus, qui etiam dextera Patris est. Sequitur, quem confirmasti tibi. Confirmatus est utique apud homines (sicut jam dictum est) quando de ipso vox paternae veritatis insonuit, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite (Matth. III, 17). Quod non piget ejusdem exempli iteratione declarare, quando et in auctoritate eadem verba constat esse repetita.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.30.17","label":"Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.17"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.30.19","label":"Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.19"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}