{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.31.4","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.31.4","ref":"2.31.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.31.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.31.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.31.4.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Vers. 2. Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara. Organa quidem ista utraque musica sunt, sed causas continere probantur egregias. Dicit enim: Accipite psalmum, et date bonas operas. Psalmus enim ad divina verba pertinet intimanda, quoniam conformatio ipsius canorum ventrem (sicut sepe diximus) habet iu capite; quod merito ad psalmum refertur, qui semper resonat superna mysteria. Tympanum est, quod tenso corio quasi supra duas (ut ita dixerim) metas sibi ab acuta parte copulatas solet resonare percussum; sic hominum corpus, dum pro Domino tribulatione quatitur, ad superna mandata dulcius temperatur. Hoc ergo commonet, ut accipientes divina verba Domino debeamus offerre terrena; quia tunc Deo bene damus tympanum dum eleemosynas facimus, cum jejuniis corpus affligimus, cum vitia saeculi cum suo nihilominus auctore despicimus. Addidit, psalterium iuemdum cum cithara. Admonet etiam et haec duo jucundissime copulari; ut et verba Dei quae in psalterio continentur, et cithara quae humanos actus significare cognoscitur, in unam societatem debeant convenire: quia utrumque melos sibimet copulatum Domino probatur acceptum. Psalterium enim idem significat quod psalmus, cithara quod tympanum; sed diversitate nominum easdem res sub brevitate conclusit. Nam quemadmodum cithara contra psalterium conformata sit, frequenter expositum est. In hoc autem et sequenti versu iterum nobis enthymematicus, id est rhetoricus syllogismus elucescit eodem modo: Canere praeceptum est in Israel, et judicium Deo Jacob: cantandum est igitur in initio mensis tuba, in die insigni solemnitatis eorum. Modo reliqua perscrutemur.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.31.3","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxx","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.31.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.31.3"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.31.5","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxx","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.31.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.31.5"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}