{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.32.8","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.32.8","ref":"2.32.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.32.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.32.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.32.8.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"Vers. 6. Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Venit ad tertiam partem, ad apostolos et justos reliquos verba convertens. Hoc enim honorabile nomen solis fidelibus datur, de quibus superius dixit: Deus stetit in synagoga deorum. Promissiones ergo tales acceperant, ut si mandata Domini custodirent, filii vocarentur Excelsi, per gratiam utique, non per naturam. Solum enim Verbum est, quod substantialiter et proprie dicitur Dei Filius; sicut est illud: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu (Psal. II, 7). Omnes autem lilii ejus vocantur, qui sanctis jussionibus acquiescunt; sicut in Evangelio legitur: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filioi Dei fieri (Joan. I, 12). Intende vero quod per decimam tertiam speciem definitionis, quum Graeci κατ’ αναλογίαν, Latini juxta rationem dicunt, homines dicuntur dii et filii Dei; quae tunc exoritur, quando majoris rei nomine res definitur inferior. Hoc etiam argumentum comparationis refertur a minore ad majus. Minores sunt enim homines quam dii.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.32.7","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.32.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.32.7"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.32.9","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.32.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.32.9"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}