{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.34.14","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.34.14","ref":"2.34.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.14.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Vers. 13. Quoniam misericordiam et veritatem diligit Dominus Deus; gratiam et gloriam dabit Dominus. Causa redditur quare domus Domini plus debeat diligi quam tabernacula peccatorum. In Ecclesia enim ipsius primum misericordia est, quia de peccatoribus efficit justos, et veritatem illis promissi praemii non negavit; sicut dicit Apostolus: Qui prius fui blasphemus, ae persecutor et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13); et paulo post: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex (II Tim. IV, 7, 8). Ecce utrumque complexus est, et miseri· cordiam Domini el veritatem. Subjungit etiam, gratiam et gloriam dabit Dominus. Ne solam gratiam in hoc saeculo sanctis putares esse collatam, sequitur, et gloriam dabit Dominus. Hic enim primo praestat gratiam, ut peccatores convertantur ad vitam; in futuro dabit gloriam, ut divino munero justificati, angelorum mereantur esse consortes. Gratia enim dicitur gratis data, sicut ait Apostolus: Si autem gratia non ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6). Ipsa est quippe Domini Christi gratia, quae nos praeparat, adjuvat, corroborat, el coronat.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.34.13","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.13"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.34.15","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.15"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}