{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.35.12","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.35.12","ref":"2.35.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.35.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.35.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.35.12.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"Vers. 10. Misericordia et veritas obviaverunt sibi: justitia et pax complexae sunt se. Hoc schema dicitur somatopoeia, id est corporis attributio, quando rebus incorporeis corpora tribuuntur. Nam cum misericordia et veritas, pax et justitia incorporea sint, duabus gressum, duabus dedit amplexum, quod utique constat esse corporeum. Postquam vero dixit ex qua gente esset Dominus nasciturus, nunc quae praestiterit adventus sanctae incarnationis exponit. Ipso quippe praestante, duo Testamenta in unius seriem copulationis adducta sunt; in Novo enim misericordia est, in qua per gratiam liberatur genus humanum; in Veteri veritas, ubi lex et prophetarum annuntiatio continetur; sicut in septuagesimo psalmo jam dictum est. Haec autem duo sibi obviaverunt, non ad exercendam contrarietatem, sed ad gratiam promissae perfectionis implendam. Unum quippe constat factum, quod temporibus probabatur esse divisum. Et ut genus ipsum foederis evidenter exprimeret, hoc ipsum varia nominum iteratione geminavit, amplexu quodam dilectionis duas res, id est justitiam et pacem in mutuam protinus venisse concordiam. Quod fieri solet, quando se homines post longum tempus videntes, nexu brachiorum studio charitatis astringunt.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.35.11","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.35.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.35.11"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.35.13","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.35.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.35.13"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}