{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.37.295.1-24","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.37.295.1-24","ref":"2.37.295.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.37.295.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.37.295.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.37.295.1.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Filiis Core, psalmus Cantici. Propter memoriam reparandam breviter commoneamus quae saepe jam dicta sunt; quia pene in nullam utilitatem putatur esse narratum, quidquid fuerit in abolitionem transmissum. Filiis Core significant fideles Christianos, quibus propheta civitatem Dei praedicat, ut eis tantae gloriae major augeatur affectus. Nam cum dixit: Filiis Core, ostendit ipsis dicendum, non ipsos esse locuturos. Sequitur, Psalmus Cantici, ut de hujus saeculi tabernaculis ad intelligentiam supernae civitatis elevemur. Psalmus enim de superioribus sonans, commonet nos coelestia cogitare, et in eis hymnica exsultatione gaudere. Divisio psalmi. Brevis quidem psalmus, sed duobus diapsalmatibus cognoscitur esse divisus; quam nos, propositi nostri memores, suis quodammodo divisionem terminis explicamus. In prima parte propheta loquitur ad fideles, coelestem praedicans civitatem. Secunda Dominus Salvator eam diversorum nominum allusione credituram esse pronuntiat, increpans Synagogam, quare ipsa non cognoverit Deum, dum ei fides gentium devota crediderit? Tertia parte propheta uno versu futuri saeculi beatitudinem tangit. Sic distincta permutatio personarum caliginem nobis cunctam confusionis abstergit. Expositio psalmi. Vers. 1. Fundamenta ejus in montibus sanctis. Consuetudo humanae cogitationis est, ut cum se copiosa perscrutatione collegerit, in aliquam partem suae deliberationis erumpat. Tale enim hujus psalmi videtur initium, ut cum adhuc propheta de civitate Dei nulla praemiserit, ita de fundamentis ejus disserere videatur, quasi aliqua de culmine ipsius ante jam dixerit. Novus ordo factus est laudis eximiae, ut de fundamentis civitatis supernae propheta sumere videretur initium, quatenus magna soliditas totius culminis appareret, cujus prius fundamenta laudata sunt. Non immerito, quoniam fundamentum ejus Christus est Dominus, qui sic Ecclesiam suam continet, ut nulla possit quassatione titubare, sicut dicit Apostolus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod esi Christus Jesus (I Cor. iii, 11). Merito ergo ab ipso sumpsit exordium, quem rerum omnium constat esse principium.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.36.20","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.36.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.36.20"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.37.295.25-48","label":"2.37.295.25 to 2.37.295.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.37.295.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.37.295.25"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}